

Epistola I ad Corinthos*
Caput 12: Versus 6
Idem vero Deus.Hoc ait, ne Pater et Filius et Spiritus sanctus alia separatim operari videantur, ex eo quod Spiritui gratias, et Domino ministrationes, et Deo operationes supposuerat, omnia referens ad unum Deum subdit:Quia Deus operatur. Omnia in omnibus.Non uni omnia tribuit, sed in omnibus omnia operatur, ut quod non habet quis in se, habeat in alio, et sic maneat charitas et humilitas.